

Epistola II ad Corinthos*
Caput 3: Versus 10
Nam nec.Vere abundat, adeo quod ad ejus comparationem illa nec dicenda est gloria.Quod claruit.Scilicet Moyses inhacpraedictaparte,id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu hujus nostrae partis. Illa enim tanta fuit, quanta servo credi debuit. Haec vero tanta quanta est genitoris Christi: quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem.